5.5
radicum seminumque cognoscere num
te offendet? [Note] Nihil, si modo opus extabit. [Note] Num
id studium censes esse vilici? [Note] Minime; quippe
cum agri culturam saepissime opera deficiat. [Note] Ergo,
ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit,
uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi
utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane
iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare
rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit,
summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo
potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad
artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit.
Illud autem videbit hic vir
ch. 4
5.6
civitatibus, in quibus expetunt laudem
optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus. Nec
vero tam metu poenaque terrentur, quae est
-- -- constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini
dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem. Hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor
civis non minus a delictis arceret quam metus. Atque
haec quidem ad laudem pertinent, quae dici
latius uberiusque potuerunt.
ch. 5
5.7
Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio
est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium
deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et
communibus commodis et suis uterentur, nec bene
vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam
civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum
mihi videri solet, quae sit tanta doc
ch. 6